Laulik

← Tagasi laulude nimekirja Ametlikud ja poolametlikud

De brevitate vitae

Autor: sõnad: Ch. W. Kindleben · viis: Üliõpilaslaul

1. :,: Gaudeamus igitur,
juvenes dum sumus! :,:
Post jucundam juventutem,
post molestam senectutem
:,: nos habebit humus! :,:

2. :,: Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere? :,:
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
:,: hos si vis videre. :,:

3. :,: Vivat academia,
vivant professores! :,:
Vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
:,: semper sint in flore! :,:

4. :,: Vivant omnes virgines
faciles, formosae! :,:
Vivant et mulieres
tenerae, amabiles,
:,: atque laboriosae! :,:

5. :,: Vivat et respublica
et qui illam regit! :,:
Vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
:,: quae nos hic protegit! :,:

6. :,: Pereat tristitia,
pereant osores! :,:
Pereat diabolus,
quivis antiburschius,
:,: atque irrisores! :,:

Noodid

Laadin noodid…